- ASPIS Surda
- ASPIS Surdaquae aurem obturat, ne audiat vocem incantantium, Psalmo 5 8. v. 5. 6. non ideo sic dicitur, quod hebetioris sit quditus, quam visus, ut Bustam antius statuit de Scripturae animant. l. 3. c. 11. cum consulti Naturae plane contra asserant, aspidem auditu multo plns quam visu pollere, Nicander in Theriac. v. 162. Plin. l. 8. c. 23. Sed quia incantatio non plus virium in illa exserat, quam si surda esset et aurem obturatet. Et quidem integrae gentes hôc serpentum fascinô fuêre infames, Marsi et Psylli, ut omnibus notum: Aegyptii, apud Aelian. Histor. l. 6. c. 33. Melindenses, apud Geographum Nubiens. Clim. 1. part. 1. Nigritiae, apud Cadamustum. Pervani, apud Spitillum in Collectan. Indi, apud Texeiram Histor. Pers. l. 1. c. 29. etc. Exstantque iam in vetustissimis Scriptoribus superstitionis huius vestigia, Orpheo in Op. de lapid. Ovidio Met. l. 7. Platone de Republ. l. 2. Aliis. Inprimis enim hominum carminibus hoc animantum genus moveri creditum; ut hoc esset argumento, primum hominem a Diabolo suisse per serpentem in Paradiso seductum, uti loquitur Augustin. l. 11. de Gen. ad lit. c. 28. et Quaestinum l. 65. quaest. 44. Huius vero fascini multa fuêre genera; Aliis enim serpentes manu et tactu fascinare moris erat; Alii orbem deicribebant, et wedicamina adhibebant; Alium fascini ritum his verbis describit Seneca in Medea Act. 4. v. 680.Et triste laevâ complicans sacrum manu,Pestes vocat, quascumque ferventis creatArena Libyae.Laminae etiam, Lapides, Ligna, figurae, quas vocant, Talismanicae, eum in usum adhibitae: Sed praecipua fascini vis esse credita, in cantibus et carminibus, quae Hebraei Gap desc: Hebrew h. e. susurros aut mussitationes, vocant, quia Magis sollenne est, cantus suos inter labia demurmurare, de quibus Psaltes agit d. l. Cantu nempe Magicô credebantur serpentes, 1. e cavernis suis elici, atquecvocati: 2. fugari; porro, cantu illô sisti, deliniri et stupesieri: insuper, ab omm veneno expurgari, ne noceant: Etiam virtus carminis eos sanare, quos morsu aut tactu serpens laesit existimabatur. Sed quod praeeipuum. Magô cantante, angues rumpi et medit crepare, dicebantur. Virg. Ecl. 8. v. 71.Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.Interim quosdam esse serpentes, qui incantati non possint, ex Scripruta videtur posse elici. Nam praeter locum dictum, Ierem. c. 8. v. 17. minatur Deus, se in Israelitas immuslurum serpentes regulos, contra quos nulla sit incantatio. Et Eccles. c. 10. v. 11. Salomon obtrectatorem tam perniciosum esse dicit, quam si mor deat serpens, qui incantari non potest. Nempe duobus modis incantationi serpens putatur obluctari, aut cum recanit, seu ἀυτάδει, i. e. cum contrariô sibilô incantationem repellit, Plin. l. 28. c. 32. aut cum ad cantum obsurdescit, seu aurem obturat; i. e. cum cantu mhilo magis afficitur, quam si vel surdus esser, vel auribus obtusis. Sive autem recanat serpens, sive ad cantum obsurdescat, non obluctari solum, sed et Mago periculum creare creditur. Alcimus de Peccato Origin. l. 2.Interdum perit incantans, si callida surdusAdiuratoris contempsit murmura serpens.Sive tota vis incantationis, iustô Dei Iudiciô, cedat in perniciem auctoris, sive serpens incantatori inferat vulnus letale. At qui serpentes recanant, vel ad cantum obsurdescant, vel quorum serpentum vitus quôvis fascinô credatur esse potentius, Graecorum nullus explicat; nisi quod Aelian. l. 1. c. 54. id Aspidi, velut proprium tribuit, quod in virus eius incantationi nulla vis sit. Avicenna vero, post Arabas Philosophos, rem Graecis intactam, accurate et dilucide exponit Tom. 11. c. de speciebus Serpentum, quem vide. Dicam saltem, surdos ei dici, quorum vitus in supremo gradu intensum est, reguli puta, aspidis, cerastae, hydir et chersydri. Nempe Diabolô non minus facile hi compesci possent, quam quivis alius, si modo permittat Deus: Sed Deus non vult, ut omnia Diabolo in mundo liceant. Adeoque ex praefatis locis non aliud elicias, quam saepe Magos frustra esse, sive aspides, sive regulos, sive aliud quodvis serpentis genus cantu suô delinire et demulcere conentur: non vero fingendae serpentum species, in quas Magorum carmina nihil possint, in alias valida. Quippe in eadem ierpentis specie diversus potest esse successus, prout varie Deus daemoni paredro, a quo tota incantationis vis pendet, habenas aut adducit aut remittit. Vide Bochart. Hieroz. parte poster. l. 3. c. 6. cui, si placet, adde Salmas. ad Solin. ubi plurima de hoc Serpentis genere, ut et quae diximus supra, voce Argolae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.